Rozmiar: 15909 bajtów

- 29 -

1337. Februar 3.

In nomine domini amen. Nos Deczco Judex Curie Ratiboriensis per Magnificum Principem dominum nostrum dominum Nicolaum ducem Oppauiensem et Ratiboriensem specialiter ad hoc deputatus, quod omnes resignaciones bonorum, quas sub vendicionis commutacionis aut quocumque alio tytulo in Terra Ratiboriensi dumcumque fieri contigerit, debeant fieri coram nobis, notum volumus esse universis tam presentibus quam posteris hanc paginam inspecturis, Quod honesta femina domina Isalda quondam Petri dicti Strala relicta, et filii ipsius Fredco et Peshco, in pleno suorum corporum menciumque suarum sospitate existen(te)s, coram nobis constituti, prehabita matura et sana deliberacione ac specialiter iam dicte domine omnium aliorum puerorum, filiorum et filiarum, benivolo consensu ad hoc accedente, Villam ac hereditatem suam Lgota vulgariter nuncupatam in Districtu Ratiboriensi situatam cum omnibus suis utilitatibus proventibus et pertinenciis in quibuscumque consistunt, cum limitibus et terminis quibus eadem villa ac hereditas ab antiquo limitata est et distincta, eciam cum pleno iure et dominio, prout ad ipsos noscitur pertinere, Conventui Sanctimonialium apud Civitatem Ratibor in Monasterio sancti Spiritus beateque Marie virginis et matris gloriose, ac beati Johannis apostoli et ewangeliste sub professione et obediencia ordinis sancti Dominici manencium, Vendiderunt ac liberaliter sibi et suo iam dicto Monasterio in perpetuum iure hereditario et proprietatis tytulo cum omnibus prenominatis possidendam et habendam resignaverunt, pro Sexaginta marcis paratorum grossorum pragensium, de quibus se integraliter fore compagatos prefata domina et filii eius publice coram nobis sunt professi. Hoc eciam adiecto, quod si umquam sepefata domina et filii ac filie ipsius predictam villam ac hereditatem pro Sexaginta marcis grossorum paratorum simul et semel ipsi Conventui dandis et solvendis sicut eam vendiderunt, reemere voluerint, hoc ipse Conventus benivole concedit et admittit. In cuius rei testimonium presentem litteram conscribi parcium precibus inclinati mandavimus et nostro sigillo communiri. Actum apud Ratibor anno domini Millezimo Trecentezimo Tricezimo Septimo in die sancti Blasei Episcopi et martiris, Presentibus hiis dominis, Mstikone de Cornicz, Wernero dicto Pashcouicz, Leksha procuratore Ratibor. et eciam Nicolao dicto Grudnar, Peshcone de Czulcz et Petro de Nova ecclesia, Civibus in Ratibor, et aliis fidedignis.
Preterea nos Ekembertus de Comorow et Fredco superius nominatus, promittimus bona fide et solida manu absque omni dolo sub eadem attestacione testium, prout super huiusmodi empcione et vendicione plenius et clarius superius continetur, dictum Conventum Sanctimonialium cum suo Monasterio predicto erga omnem hominem repetentem aut repetere volentem predictam villam ac hereditatem aut aliquam partem eius, solempniter exbrigare et omnimode indempnem conseruare. Unde in testimonium huius nostri promissi presentem litteram nostris sigillis mandavimus communiri. Datum per manus domini Petri Wladizlauiensis Plebani anno die et loco ut supra.

An violetter Seide hangen drei kleine runde Siegel mit Wappenschilden, 1) ein Hirschgeweih, mit der Umschrift: S. DEZCONIS. DE. CITGOW (?). 2) ein halbes Hirschgeweih: S. ECBERTI. DE. KVMNEROV. 3) ein senkrechter Balken durch die Mitte des Schildes: S. FREDEMANNI. STRAL.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów